- PASSUS (per)
- per PASSUSitinerum mensuram Veter. colligebant, neque tum perticae ad hanc rem aut funiculi ullus usus. Hinc milia passuum, quae milliaria unâ voce, et milliarii lapides, qui ponebantur in singula milia; ut Lapides centuriales defigi solebant distantes a se ped. IICCCC qui centuriae podismus est. Significat autem ποδίξειν, mensuram per pedes colligere, ut βηματίξειν, per passus, et ςταδιάζειν, per stadia. Polybius de Romanis milliariis, Ταῦτα γὰρ νῦν βεβημάτιςται καὶ σεσημέιωται κατά ςταδίους ὀκτὼ διὰ Π῾ωμαίων ἐπιμελῶς. Graeci quoque stadia sua per passus metiebantur. Vetus auctor, Per passus stadium, per staditum milliarium. Quae vero gentes itinera sua et locorum vel urbium inter se distantias aliâ mensurâ, quam per passus signaverunt, eius mensurae nomen intervallis illis significandis retinuerunt: ut in Oriente σχοῖνοι et παρασάγγαι: Hinc Romani, quia passibus ea dimetiebantur, per passus etiam numerârunt, Quod in limitibus agrorum, qui viarum publicarum in star fuêre et iter populo praebebant, item in castris metandis et locis assignandis tensurae papilionum per strigas et scamna, similiter antiquitus observatum est. Faciunt autem Passum pedes quinque; origo vocis inde, quô passis cruribus, i. e. expansis explicetur passus. Nemo quippe potest passum facere, aut g ressum ullô modô promovere, quin crura pandat, i. e. diducat et aperiat, quod Graeci σκέλισμα, item πλῖχα, propterea votant, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 688. et 946.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.